Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque
eiusdem rei dominus est. Quo modo ? Quia alter
rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse
Ciceronis ; eosdem Dorus librarius suos vocat, et
utrumque verum est. Alter illos tamquam auctor
sibi, alter tamquam emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non
eodem modo. Sic potest Titus Livius a Doro accipere
aut emere libros suos.
[2]
Possum donare sapienti, quod
viritim meum est, licet illius sint omnia ; nam cum
regio more cuncta conscientia possideat, singularum
autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa,
et accipere munus et debere et emere et conducere
potest.
[3]
Caesar omnia habet, fiscus eius privata tan-
[p. 472]
tum ac sua ; et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine
diminutione imperii quaeritur ; nam id quoque, quod
tamquam alienum abiudicatur, aliter illius est. Sic
sapiens animo universa possidet, iure ac dominio sua.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.